Letter from the Holy Father for the tercentenary of Our Lady of Aparecida, Brazil

0
72

Letter from the Holy Father to the Special Envoy to the tercentenary of the finding of the statue of Our Lady of Aparecida (10-12 October 2017)

On August 12, 2017, Pope Francis appointed Cardinal Giovanni Battista Re, Prefect Emeritus of the Congregation for Bishops and President Emeritus of the Pontifical Commission for Latin America, His Special Envoy to the tricentenary Celebrations of the finding of the statue of Our Lady of Aparecida, Patron of Brazil, which will be held at the National Shrine of Aparecida on 12 October 2017.

Here is the Letter from the Holy Father Francis to Most Rev. Cardinal Giovanni Battista Re:

Letter (Latin):

Venerabili Fratri Nostro

IOANNI BAPTISTAE S.R.E. CARDINALI RE

Congregationis pro Episcopis Praefecto emerito

itemque Pontificiae Commissionis pro America Latina olim Praesidi

Quae apparuit in caelo contemplanti Ioanni Apostolo, “mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim”, Immaculata Virgo Maria, Mater Dei et nostra, signum magnum constituit fidelibus (cfr Apc 12,1). Simili quidem modo trecentos ante annos parvum ac formosum Virginis simulacrum rete e flumine Paraiba extractum praecipuum sane signum factum est Caelestis Matris tuti praesidii quo cunctos in Brasiliensi terra servitudine variisque vitae aerumnis et humana iniustitia confractos Ea amanter complectebatur. Ideo haud mirandum est si usque maior turba ad sanctuarium eius in loco Aparecida vulgo appellato constanter concurrit, suas tribulationes et preces ipsi fidenter praeponens.

Nos autem, qui post initum Petrinum ministerium anno MMXIII praeclarum hoc sanctuarium ipsi invisimus, cordis desiderium ac vestigia Decessorum Nostrorum sequentes, libenter postulationem accepimus, subsignatam a Venerabilibus Fratribus Sergio S.R.E. Cardinale da Rocha, Archiepiscopo Metropolita Brasiliapolitano et Conferentiae Nationalis Episcoporum Brasiliae Praeside, necnon Rolando Brandes, Archiepiscopo Metropolita Apparitiopolitano, omnium Fratrum in Episcopatu et universi populi Brasiliensis nomine enixe poscentibus ut quendam Patrem Purpuratum mitteremus qui diebus statutis inter sollemnia uti Legatus Noster illic adesset.

Te ergo, Venerabilis Frater Noster, Congregationis pro Episcopis Praefectum emeritum, Pontificiae Commissionis pro America Latina olim Praesidem itemque Ecclesiae eminentem Praesulem, prorsus idoneum censemus, cui honorificam hanc missionem fidenter concredamus. Quapropter Nostrum Missum Extraordinarium his Litteris te nominamus ut a die X usque ad diem XII proximi mensis Octobris in urbe Apparitiopolitana Nostras partes prudenter agas in festivitatibus conclusionis Anni Mariani Nationalis Brasiliae in trecentesima anniversaria memoria a repperta statua Deiparae Immaculatae Virginis Mariae.

Liturgicis ibi celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam adstantibus significabis salutationem, praesertim eiusdem archidioecesis assiduo Pastori ceterisque Fratribus in Episcopatu necnon civilibus auctoritatibus. Populum deinde congregatum ferventer hortaberis ut Redemptoris Matrem pientissime colant, sicut ante maiores eorum agebant, praesertim cotidie sanctum rosarium recitando, sollicitudines ac dolores eidem cum fiducia afferendo, et una cum ea Deum magnificent, “quia respexit humilitatem ancillae suae, . qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum” (Lc 1,48-50). Invitabis insuper ut omnes in Christum credentes suam Evangelio adhaesionem magis consciam reddant eamque corroborent, novam evangelizationem vitae testimonio et Mariali oratione foveant ac denique ut cum beati Petri Successore magis magisque in spiritu coniungantur eumque constanter intercessionibus suis Dominae Nostrae concredant.

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae sanctae Dei Genetricis, intercedente etiam sancto Antonio a Sancta Anna Galvão de França, ob peculiarem devotionem in Immaculatam Conceptionem Beatissimae Virginis Mariae insigni. Apostolicam denique Nostram Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos mitteris diffuse communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Septembris, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS